et vidi angelum descendentem de caelo habentem clavem
abyssi et catenam magnam in manu sua
et adprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus
et Satanas et ligavit eum per annos mille
et misit eum in abyssum et clusit et signavit super illum
ut non seducat amplius gentes donec consummentur mille anni
post haec oportet illum solvi modico tempore
et vidi sedes et sederunt super eas et iudicium datum est
illis et animas decollatorum propter testimonium Iesu et
propter verbum Dei et qui non adoraverunt bestiam neque
imaginem eius nec acceperunt caracterem in frontibus aut in
manibus suis et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis
ceteri mortuorum non vixerunt donec consummentur mille anni
haec est resurrectio prima
beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima
in his secunda mors non habet potestatem sed erunt sacerdotes
Dei et Christi et regnabunt cum illo mille annis
et cum consummati fuerint mille anni solvetur Satanas de
carcere suo et exibit et seducet gentes quae sunt super
quattuor angulos terrae Gog et Magog et congregabit eos in
proelium quorum numerus est sicut harena maris
et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt
castra sanctorum et civitatem dilectam
et descendit ignis a Deo de caelo et devoravit eos et
diabolus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et
sulphuris ubi et bestia
et pseudoprophetes et cruciabuntur die ac nocte in saecula
saeculorum
et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum a
cuius aspectu fugit terra et caelum et locus non est inventus
ab eis
et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu
throni et libri aperti sunt et alius liber apertus est qui est
vitae et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in
libris secundum opera ipsorum
et dedit mare mortuos qui in eo erant et mors et inferus
dederunt mortuos qui in ipsis erant et iudicatum est de
singulis secundum opera ipsorum
et inferus et mors missi sunt in stagnum ignis haec mors
secunda est stagnum ignis
et qui non est inventus in libro vitae scriptus missus est
in stagnum ignis